|
Nempe proprium huius auctoritatis universalis est quaestiones perpendere ac dirimere, quae boni communis universalisque causa exsistant, et vel res oeconomicas, sociales, politicas attingant, vel ingenii cultum; quaestiones, dicimus, quae, cum summae sint gravitatis, latissime pateant, atque acriter urgeant, difficiliores sunt habendae quam ut a moderatoribus singularum civitatum feliciter expediantur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Tempus hoc nostrum quasi privilegio commendari dici potest propter veritatis annuntiationem; quapropter Coetus noster Synodalis videtur esse opportunus et providus. Qui quidem Coetus, postquam hanc necessitatem evangelizationis, urgentem et primariam, consideravit, perpendit et illustravit autumno abhinc tres annos, nunc in eo est, ut eius formas et methodos meditetur, studiose ponderet, ostendat, argumentum catecheseos proponens, ad quod data opera incumbatur.