|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Ob natorum incrementa, praesertim apud novas nationes, proxima aetate augescet numerus eorum qui opere vacant, ac propterea miserorum aut parasitorum more vitam traducere coguntur, nisi forte homines, conscientia officiorum salutariter excitati, omnium vires voluntatesque coniungant, eo quod efficax promoveatur ratio pecuniae collocandae, recte ordinandi apparatus gignendarum, emendarum vendendarumque opum, itemque de cetero aptam institutionem impertiendi.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Praeterea illa institutionis curricula memoranda sunt, quibus hanc fallacem doctrinam discipuli imbibere et amplecti coguntur; et ad quae sacerdotes, religiosi religiosaeque sodales, sacri seminarii alumni, et cuiusvis ordinis, cuiusvis aetatis christifideles adeunda astringuntur; in iisque paene infinitis continuisque praelectionibus ac disceptationibus, per hebdomades et per menses habitis, mentis voluntatisque vires ita debilitantur et attonantur, ut psychica quadam vi assensus talis, qui fere nihil iam humani habeat, arripiatur, non autem, ut addecet, libere postuletur.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|