Sed ab his disputationibus omnis intemperante sermonis absit, quae graves afferre potest offensiones caritati; suam quisque tueatur libere quidem, sed modeste sententiam; nec sibi putet fas esse, qui contrariam teneant, eos, hac ipsa t a n t um causa, vel suspectae fidei arguere vel non bonae disciplinae, Abstineant se etiam nostri, volumus, iis appellationibus, quae recens usurpari coeptae sunt ad catholicos a catholicis distinguendos: easque non modo devitent uti profanas vocum novitates, quae nec veritati congruunt nec aequitati; sed etiam quia inde magna inter catholicos perturbatio sequitur, magnaque confusio.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Nos igitur, gaudium Ordinis Clericorum Regularium a Somascha reliquarumque Familiarum religiosarum, quae Sanctum illum ut ducem et exemplum sequuntur, participantes atque, hac oblata occasione, edicentes quantopere Ecclesia apostolicum eorum opus existimet, ea volumus proferre, quae hic suggerit eventus; quos impense hortamur ut viam teneant, ab illo commonstratam, et semper et ubique ignem accendant evangelicae caritatis, quo ardebat sanctus Hieronymus, pauperum pater atque refugium.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|