Infirmiores autem cives illis vitae condicionibus conflictantur, quibus humanitas exuitur, deprimitur conscientia, damna familiae instituto inferuntur; promiscua domicilia popularia minimum quiddam intimae intra domesticos parietes consuetudinis haberi non sinunt; iuvenes recens matrimonio iuncti habitationem sibi consentaneam, cuius mercedi solvendae sint pares, frustra exspectantes, animos demittunt, quod etiam eorum unitatem in discrimen adducere possit; pueri puellaeque, e domo nimis angusta fugientes, in viis hac utuntur compensatione, ut sociis amicisque adhaereant nec sit, qui inspiciat et vigilet.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quam spectavimus caerimoniam, ea more simplici, domestico, fereque austero acta est, sub oculis Christi supremi iudicis, in hac aede, cuius parietes et fornicem artifices summi penicillo suo exornaverunt: in hac aede, dicimus, in quam toties Sacrum Cardinalium Collegium convenit, praeclaro gravissimoque munere functurum, eum eligendi Virum, quem providentissimus Deus, pariter ut in Petriana Cathedra sederet, pariter ut esset Christi in terris Vicarius, designavisset.