|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
|
|
Hoc quoque perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed obiecto etiam distinctum: principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae nisi revelata divinitus, innotescere non possunt.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Cupimus imprimis impensam profiteri vobis benevolentiam Nostram erga Sinarum gentem universam, quae inde a remotissimis temporibus et rebus gestis, et litterarum monumentis, et humanae culturae fulgore inter ceteros Asiae populos enituit, quaeque, cum Evangelii lumen, saeculi sapientiam in immensum exsuperans, ipsi illuxit, maiora inde hausit animi ornamenta, christianas nempe virtutes, quae civiles perficiunt atque confirmant.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|