|
Eos etiam, qui in utroque cleri ordine militant, paterno appellamus animo; sive in curia proximi vobis, Venerabiles Fratres, adiutores sunt, sive in sacris Seminariis electae iuventuti, in sortem Domini vocatae, instituendae educandaeque tanti ponderis operam vobis navant, sive denique vel in frequentibus civitatibus, vel in pagis, vel in longinquis solitariisque vicis parochi munere funguntur, tam difficili hodie, tam arduo tantaeque gravitatis.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Cupimus imprimis impensam profiteri vobis benevolentiam Nostram erga Sinarum gentem universam, quae inde a remotissimis temporibus et rebus gestis, et litterarum monumentis, et humanae culturae fulgore inter ceteros Asiae populos enituit, quaeque, cum Evangelii lumen, saeculi sapientiam in immensum exsuperans, ipsi illuxit, maiora inde hausit animi ornamenta, christianas nempe virtutes, quae civiles perficiunt atque confirmant.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|