|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Ora, dopo le grandi rovine che, anche sotto i Nostri occhi, hanno distrutto fiorenti città, paesi e villaggi; davanti al doloroso spettacolo di tali e tanti mali morali, che si avanzano paurosamente in limacciose ondate, mentre vediamo scalzare le basi stesse della giustizia e trionfare la corruzione, in questo incerto e spaventoso stato di cose, Noi siamo presi da sommo dispiacere e perciò ricorriamo fiduciosi alla Nostra regina Maria, mettendo ai piedi di lei, insieme col Nostro, i sentimenti di devozione di tutti i fedeli, che si gloriano del nome di cristiani.
|
Nos autem post calamitates immanes; quae ob oculos etiam Nostros, florentes urbes, oppida, pagos innumeris obruerunt ruinis, cum dolentes videamus tot tantaque animorum mala turbida quadam eluvione formidolose exundare, cumque cernamus interdum labare iustitiam, atque passim corruptelarum triumphare illecebras, in hoc minaci ac trepido rerum discrimine, summa aegritudine angimur; atque adeo fidentes ad Mariam Reginam Nostram confugimus, non modo Nostros pietatis sensus eidem patefacientes, sed eorum etiam omnium. qui christiano gloriantur nomine.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Progrediens aetas talia instruxit ac comparavit arma, immania ac letifera, quae possunt non modo exercitus ac classes, non modo urbes, oppida, pagos, non modo inaestimabiles religionis, artis, culturae thesauros ad interitum reducere, sed insontes etiam pueros, eorum matres, aegrotos debilesque senes.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: tatoeba. License: Creative Commons CC-BY-2.0. References: http://tatoeba.org
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Eos etiam, qui in utroque cleri ordine militant, paterno appellamus animo; sive in curia proximi vobis, Venerabiles Fratres, adiutores sunt, sive in sacris Seminariis electae iuventuti, in sortem Domini vocatae, instituendae educandaeque tanti ponderis operam vobis navant, sive denique vel in frequentibus civitatibus, vel in pagis, vel in longinquis solitariisque vicis parochi munere funguntur, tam difficili hodie, tam arduo tantaeque gravitatis.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|