|
Hoc quoque perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed obiecto etiam distinctum: principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae nisi revelata divinitus, innotescere non possunt.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: tatoeba. License: Creative Commons CC-BY-2.0. References: http://tatoeba.org
|
|
Inter religionum non christianarum asseclas, praecipue Buddhismi, Hinduismi et Islamismi, iam a pluribus milibus annorum, hominum “ spiritualium” turmas invenimus, qui saepe a iuventute omnia dimittunt, ut paupertatis et castimoniae statui se dedant, Absolutum illud quaesituri, quod est ultra rerum sensibilium speciem, conantur condicionem perfectae liberationis consequi, ad Deum confugiunt amore moti et fiducia, toto animo student eius absconditis obsequi decretis.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|