|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Ex catholica profecto Ecclesia: etenim, dum terrena incepta terrenaque instituta omnia, utpote quae humano solummodo consilio humanaque vi polleant, alia ex aliis decursu temporum succrescunt, ad fastigium perveniunt, ac deinde suapte natura misere demittunt, decidunt, ac corruunt; quam tamen Redemptor noster communitatem constituit, ea ex divino habet Conditore suo, ut superna vita virtuteque perpetuo fruatur; qua quidem alita atque innixa ita temporum, rerum hominumque iniurias eluctatur victrix, ut ex eorum detrimentis ac ruinis novam queat felicioremque aetatem educere, novamque civium, populorum ac gentium christiana doctrina christianoque afflatu componere ac conformare societatem.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Debet praeterea sacerdos praeiudicatas falsasque opinationes, quas aggesserit adversariorum simultas, e mentibus arcere; aetatis huius hominibus, veritatis appetentissimis, eamdem serena praebere sinceritate; incertos adhuc animos, vel dubitatione laborantes, erigere, confirmare, et ad securum illius catholicae fidei portum, quani edocti fortiter amplectantur, tuto fidenterque adducere; pertinacibus denique protervi erroris incursionibus strenuum opponere animosumque pectus ac non perturbatam solidamque virtutem.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|