|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Aderunt profecto vobis praesentissima tutela ac patrocinio validissimo ii Sancti Caelites, quibus gloriatur Patria vestra; aderit imprimis a Caelo Deipara Virgo Maria, quam vos incensa pietate colitis, quaeque vobis filiis suis, tam in gravi discrimine positis, ea ab Unigena suo superna impetrabit munera, quibus tantopere indigetis; aderunt denique, una cum Nostris, catholici orbis preces, quae, sacra quasi contentione facta, id a misericordiarum Patre implorabunt, quod Nobis, quod vobis, quod bonis omnibus in votis est: liberam nempe ac plenam facultatem privatim, publice vestram profitendi religionem, eiusque instituta, normas ac praecepta sarta tectaque servandi.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Ecclesia eget adiumento Vestro, atque gaudet et gloriatur id a filiis sinceris deditisque, ut vos estis, accipere; Ecclesia suscipit opus, quod pollicemini, quin etiam vitam, quam offertis; et, cum sitis milites Christi, ad ardua et sacra certamina, in suo nomine ineunda, nunc cum maxime vos asciscit et concitat.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|