Siquidem quattuor nondum erant elapsi anni, cum innocenti ac simplici puellae apud Galliae oppidum, ad Pyrenaeorum montium radices, Deipara Virgo, iuvenili et benigno adspectu, candida veste candidoque pallio contecta, ac caeruleo defluente cingulo succincta, in Massabiellensi specu se conspiciendam dedit; atque eidem, illius nomen enixe percontanti, cuius adspectu dignata fuerat, elatis in caelum oculis suaviterqur arridens respondit: « Immaculata Conceptio ego sum ».
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Rati ergo malis, quibus aetate hac nostra humanum genus excruciatur, remedium afferri nulla alia posse ratione, nisi omnes per orationem et poenitentiam in communem veluti hostem strenue sancteque quasi compugnaverint, apud universos, at prae primis apud religiosos utriusque sexus ordines divinis contemplandis rebus devotos, instamus enixe, ut supplicationibus suique ipsorum castigationibus multiplicatis, a Deo validam Ecclesiae suae operi' in tam difficili temporum cursu impetrent, deprecatrice apud Deum utentes Deipara Immaculata, quae, ut olim antiqui serpentis caput contrivit, ita semper tutissimum praesidium est invictumque Auxilium christianorum.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Aderunt profecto vobis praesentissima tutela ac patrocinio validissimo ii Sancti Caelites, quibus gloriatur Patria vestra; aderit imprimis a Caelo Deipara Virgo Maria, quam vos incensa pietate colitis, quaeque vobis filiis suis, tam in gravi discrimine positis, ea ab Unigena suo superna impetrabit munera, quibus tantopere indigetis; aderunt denique, una cum Nostris, catholici orbis preces, quae, sacra quasi contentione facta, id a misericordiarum Patre implorabunt, quod Nobis, quod vobis, quod bonis omnibus in votis est: liberam nempe ac plenam facultatem privatim, publice vestram profitendi religionem, eiusque instituta, normas ac praecepta sarta tectaque servandi.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|