Rati ergo malis, quibus aetate hac nostra humanum genus excruciatur, remedium afferri nulla alia posse ratione, nisi omnes per orationem et poenitentiam in communem veluti hostem strenue sancteque quasi compugnaverint, apud universos, at prae primis apud religiosos utriusque sexus ordines divinis contemplandis rebus devotos, instamus enixe, ut supplicationibus suique ipsorum castigationibus multiplicatis, a Deo validam Ecclesiae suae operi' in tam difficili temporum cursu impetrent, deprecatrice apud Deum utentes Deipara Immaculata, quae, ut olim antiqui serpentis caput contrivit, ita semper tutissimum praesidium est invictumque Auxilium christianorum.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Nonnulli siquidem autumant christianos omnes, ac praesertim sacrorum administros, non ut superioribus aetatibus esse a mundo segregandos, ut aiunt, sed mundo praesentes esse oportere, et ideo necesse esse eos aleam subire atque eorum castitatem in discrimen adducere, ut inde dare pateat utrum habeant, an non, validam obsistendi facultatem: omnia igitur videant iuvenes clerici, ita ut omnia cernere aequo animo assuescant, atque adeo quibusvis perturbationibus se immunes reddant.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Iesu dicimus amorem, flagrantem, piissimum, vehementem, promptum et paratum ad mysticam illam cum Deo familiaritatem, qua gratissima efficitur exercitatio pietatis sacerdotalis et precationis, sive publicae, quae nomine fit universalis Ecclesiae, sive privatae, cuius rationes opportuno consilio deligantur atque serventur; cui precationi qui dedita opera vacet, oblectationem et alimoniam spiritus sapidam et validam capit. Hic est fons perennis, unde fortitudo et solacium rebus in artis, interdum in acerbitatibus vitae et ministerii sacerdotalis ac pastoralis, ubertim hauriuntur.