Est quidem fatendum summo cum studio atque industria disseminatum esse errorem christianae disciplinae repugnantem, scilicet pervagatissimam illam insanam opinationem, ex qua novo quodam habitu mentis de bonis terrenis sentiatur, ut non pauci mortales sibi persuaserint caelos esse desertos unumque in terra paratum sibi paradisum, ubi gaudiis perfruantur idque nullo adhibito modo temeritati, dummodo audacior aliquis sit et proclivior ad prava facinora, ac demum perfectam vitae speciem et formam hic consistere in triplicis concupiscentiae expletae potentia. Quod cum videt, animus tristitia afficitur estque in eo, ut alacritas et studium bene faciendi defervescant, quin etiam periculum oritur, ne quis, spe erepta, malis cedere velit.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Iesu dicimus amorem, flagrantem, piissimum, vehementem, promptum et paratum ad mysticam illam cum Deo familiaritatem, qua gratissima efficitur exercitatio pietatis sacerdotalis et precationis, sive publicae, quae nomine fit universalis Ecclesiae, sive privatae, cuius rationes opportuno consilio deligantur atque serventur; cui precationi qui dedita opera vacet, oblectationem et alimoniam spiritus sapidam et validam capit. Hic est fons perennis, unde fortitudo et solacium rebus in artis, interdum in acerbitatibus vitae et ministerii sacerdotalis ac pastoralis, ubertim hauriuntur.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|