|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Species haec quidem ac forma christiani principis, qua nullam nobiliorem ac perfectiorem inveneris: ipsam tamen haud ille induat atque exprimat, qui, saepe hebeti, animi saepius obcaecatae concitationibus, humanae sapientiae confidit, sed is tantummodo, qui, doctrina conformatus evangelica, didicit, sese reipublicae praeesse, divinae congruenter temperationi, scilicet optime feliciterque, non posse, nisi in medullis sibi haereat iustitia cum caritate animique demissione coniuncta: « Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos benefici vocantur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Est quidem fatendum summo cum studio atque industria disseminatum esse errorem christianae disciplinae repugnantem, scilicet pervagatissimam illam insanam opinationem, ex qua novo quodam habitu mentis de bonis terrenis sentiatur, ut non pauci mortales sibi persuaserint caelos esse desertos unumque in terra paratum sibi paradisum, ubi gaudiis perfruantur idque nullo adhibito modo temeritati, dummodo audacior aliquis sit et proclivior ad prava facinora, ac demum perfectam vitae speciem et formam hic consistere in triplicis concupiscentiae expletae potentia. Quod cum videt, animus tristitia afficitur estque in eo, ut alacritas et studium bene faciendi defervescant, quin etiam periculum oritur, ne quis, spe erepta, malis cedere velit.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|