Est quidem fatendum summo cum studio atque industria disseminatum esse errorem christianae disciplinae repugnantem, scilicet pervagatissimam illam insanam opinationem, ex qua novo quodam habitu mentis de bonis terrenis sentiatur, ut non pauci mortales sibi persuaserint caelos esse desertos unumque in terra paratum sibi paradisum, ubi gaudiis perfruantur idque nullo adhibito modo temeritati, dummodo audacior aliquis sit et proclivior ad prava facinora, ac demum perfectam vitae speciem et formam hic consistere in triplicis concupiscentiae expletae potentia. Quod cum videt, animus tristitia afficitur estque in eo, ut alacritas et studium bene faciendi defervescant, quin etiam periculum oritur, ne quis, spe erepta, malis cedere velit.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quam ad rem fatendum est, idque meliorum rerum spem inicit, recentioribus hisce temporibus alicubi inter civium classes necessitudines rationesque minus acres minusque difficiles intercedere; ut idem proximus Decessor Noster, catholicos Germaniae cives alloquens, hisce affirmabat verbis: « Taeterrima postremi belli calamitas, quae vos tam aerumnose perculit, id saltem commodi attulit, ut in pluribus populi vestri ordinibus, praeiudicatis opinionibus nimioque propriae utilitatis amore posthabitis, classium studia sibi invicem repugnantia aliquanto pacatiora devenirent, aptius invicem coalescentibus hominibus.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|