|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Sacerdofies auctochthones, si opportunis hisce modis gravibusque rationibus instituantur, atque, superatis difficultatibus, ad recte agendum comparentur, multum profecto poterunt, suis Antistitibus ducibus, in hanc rem conferre utilitatis, ac praesertim poterunt a doctis suae patriae civibus facilius audiri, eosque, exemplum secuti celeberrimi Missionalis Matthaei Ricci, ad christianam veritatem allicere, in iis nominatim nationibus, quae inde a remotissimis temporibus civili cultu floruere.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Vigil autem ab huiusmodi erroribus minusque rectis usibus custodia id efficiet, ut erga beatam Mariam Virginem cultus alacrior fiat atque sincerior, id est in suo fundamento firmus, adeo ut studium fontium divinae Revelationis atque ecclesiastici Magisterii documentorum observantia nimiam novarum rerum vel mirificorum eventuum perscrutationem antecellant; obiectivus praeterea, utpote historica veritate nisus, ita ut prorsus ex eo expungantur, quae fabulosa sint vel falsa; consentaneus deinde doctrinae, ita ut non manca quaedam neque nimis amplificata imago Mariae proponatur, quo fieri possit, ut eo quod plus aequo aliquid praedicatur, tuta illa veluti eius effigies, in Evangelio propositi, obnubiletur; purus denique, ad causas quod attinet, ita ut cuncta a sacrario seduto arceantur, quae sordidum propriae utilitatis studium sapiant.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Itaque privata id genus christianorum opera piusque ille nisus, quo iidem ad suum purificandum animum ducuntur, eorum profecto vires excitant, quibus aptius instruuntur ad Augustum altaris Sacrificium participandum, ad uberiore cum fructu Sacramenta suscipienda, et ad sacros ritus ita celebrandos, ut alacrius inde ad precandi seseque christiano more abnegandi studium animati ac conformati evadant, itemque ad actuose respondendum adspirantis divinae gratiae invitamento et ad Redemptoris nostri magis cotidie magisque virtutem imitandam; idque non modo propriae cuiusque utilitatis causa, sed totius etiam corporis Ecclesiae, in quo quidem quidquid bonum agitur, ex eius Capitis virtute proficiscitur atque in membrorum omnium profectum redundat.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quam ad rem fatendum est, idque meliorum rerum spem inicit, recentioribus hisce temporibus alicubi inter civium classes necessitudines rationesque minus acres minusque difficiles intercedere; ut idem proximus Decessor Noster, catholicos Germaniae cives alloquens, hisce affirmabat verbis: « Taeterrima postremi belli calamitas, quae vos tam aerumnose perculit, id saltem commodi attulit, ut in pluribus populi vestri ordinibus, praeiudicatis opinionibus nimioque propriae utilitatis amore posthabitis, classium studia sibi invicem repugnantia aliquanto pacatiora devenirent, aptius invicem coalescentibus hominibus.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|