Vigil autem ab huiusmodi erroribus minusque rectis usibus custodia id efficiet, ut erga beatam Mariam Virginem cultus alacrior fiat atque sincerior, id est in suo fundamento firmus, adeo ut studium fontium divinae Revelationis atque ecclesiastici Magisterii documentorum observantia nimiam novarum rerum vel mirificorum eventuum perscrutationem antecellant; obiectivus praeterea, utpote historica veritate nisus, ita ut prorsus ex eo expungantur, quae fabulosa sint vel falsa; consentaneus deinde doctrinae, ita ut non manca quaedam neque nimis amplificata imago Mariae proponatur, quo fieri possit, ut eo quod plus aequo aliquid praedicatur, tuta illa veluti eius effigies, in Evangelio propositi, obnubiletur; purus denique, ad causas quod attinet, ita ut cuncta a sacrario seduto arceantur, quae sordidum propriae utilitatis studium sapiant.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Cardinalibus violento iussu raptim abire coactus, aliique Ecclesiastici viri e familiarium Nostrorum numero ab illarum usu exclusi et molestiis affecti; leges et decreta edita, quae libertatem, immunitatem, proprietates et iura Ecclesiae Dei manifeste laedunt ac pessumdant; quae mala gravissima latius etiam, nisi Deus propitius avertat, progressura esse dolemus, dum Nos interim ab ullo aliquo remedio afferendo conditionis Nostrae ratione praepediti vehementius in dies admonemur de ea captivitate, in qua sumus, ac de defectu plenae illius libertatis, quam Nobis relictam esse in Apostolici Nostri ministerii exercitio Orbi mendacibus verbis ostenditur, et necessariis quas appellant, cautionibus firmari velle ab intruso Gubernio iactatur.