|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Cardinalibus violento iussu raptim abire coactus, aliique Ecclesiastici viri e familiarium Nostrorum numero ab illarum usu exclusi et molestiis affecti; leges et decreta edita, quae libertatem, immunitatem, proprietates et iura Ecclesiae Dei manifeste laedunt ac pessumdant; quae mala gravissima latius etiam, nisi Deus propitius avertat, progressura esse dolemus, dum Nos interim ab ullo aliquo remedio afferendo conditionis Nostrae ratione praepediti vehementius in dies admonemur de ea captivitate, in qua sumus, ac de defectu plenae illius libertatis, quam Nobis relictam esse in Apostolici Nostri ministerii exercitio Orbi mendacibus verbis ostenditur, et necessariis quas appellant, cautionibus firmari velle ab intruso Gubernio iactatur.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quamobrem summo Nos maerore affecti sumus, cum comperimus Catholicam apud vos Ecclesiam quasi inimicam genti vestrae haberi, describi, impugnari; eiusque sacrorum Antistites, ceteros administros ac religiosos religiosasque sodales saepius, proh dolor, vel e sua deturbari sede, vel a suis muneribus libere obeundis prohiberi, quasi eadem non caelestibus rebus, non animis virtute conformandis roborandisque, non mentibus in litterarum ludis ac scholis collustrandis, non humanis denique doloribus in valetudinariis, in infantium, puerorum senumque hospitiis relevandis solandisque inserviat, sed terrenis potius utilitatibus ac terrenae dominationis studio.
|
Per questo motivo siamo stati sommamente rattristati nel sapere che tra voi la chiesa cattolica viene considerata, presentata e combattuta come nemica della vostra gente; che i suoi vescovi, gli altri sacri ministri e i religiosi e le religiose molto spesso, purtroppo, o vengono allontanati dalle loro sedi, o sono ostacolati nel libero esercizio delle loro mansioni, come se essa non fosse al servizio delle cose celesti, non si adoperasse per coltivare e rafforzare negli animi la virtù, per illuminare le menti nelle scuole, per alleviare infine le umane sofferenze negli ospedali e consolare bimbi, fanciulli e vecchi negli ospizi, ma invece obbedisse a interessi umani e alla bramosia di potere terreno.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Dum vos coram hodie admittimus, rursus ea laetitia eaque trepidatio animum commovent Nostrum, quibus iam affecti sumus tum die septimo mensis Maii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, cum trigesima prima Congregatio Generalis vestrae Societatis initium cepit, tum die quinto decimo mensis Novembris insequenti anno, cum eadem Congregatio conclusa est. Magnam laetitiam in primis Nobis affert praesentia vestra, ob paternae ac sincerae caritatis effusionem, quam non gignere non potest quaelibet congressio Vicarii Christi sum religiosis Ignatianis sodalibus, sed praesertim ob christiani apostolatus fidehtatisque testificationes, quas Nobis praebetis et de quibus admodum gaudemus; at quadam etiam trepidatione afficimur, ob causas de quibus postea dicturi sumus.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|