|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Itaque privata id genus christianorum opera piusque ille nisus, quo iidem ad suum purificandum animum ducuntur, eorum profecto vires excitant, quibus aptius instruuntur ad Augustum altaris Sacrificium participandum, ad uberiore cum fructu Sacramenta suscipienda, et ad sacros ritus ita celebrandos, ut alacrius inde ad precandi seseque christiano more abnegandi studium animati ac conformati evadant, itemque ad actuose respondendum adspirantis divinae gratiae invitamento et ad Redemptoris nostri magis cotidie magisque virtutem imitandam; idque non modo propriae cuiusque utilitatis causa, sed totius etiam corporis Ecclesiae, in quo quidem quidquid bonum agitur, ex eius Capitis virtute proficiscitur atque in membrorum omnium profectum redundat.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Siquidem ex invectis passim Eucharisticis Conventibus, quos Decessores Nostri impensissima cura refovere non destiterunt, atque ex adiutrice laicorum hominum opera, qui in Catholicae Actionis ordinibus ad sui officii suique muneris conscientiam actuose informantur, tam uberes gratiae virtutisque fontes profluunt, ut, dum saeculum maiora videtur detrimenta minitari, maioresque afferre necessitates, dumque christianum nomen cotidie acrius ab impietatis viribus impugnatur, tantum momenti opportunitatisque habent, ut magis quam pro merito aestimari non possint.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|