|
Si privata atque interna singulorum pietas Augustum altaris Sacrificium ac Sacramenta neglexerit, seseque a salutifera vi subtraxerit, quae ex Capite in membra profluit, ea procul dubio reprobanda ac sterilis res erit. Sed cum omnia pietatis consilia et opera, quae cum Sacra Liturgia arcte non coniunguntur, idcirco dumtaxat ad humanos actus respiciunt, ut eos nempe ad caelestem Patrem erigant, utque homines ad paenitentiam et ad sanctum Dei timorem salutariter excitent, atque ex mundi vitiorumque illecebris aversos ad sanctitatis verticem per arduum iter feliciter reducant, tum profecto eadem non modo summis laudibus digna, sed prorsus necessaria sunt, quandoquidem spiritualis vitae pericula detegunt, ad virtutes adipiscendas nos permovent, et actuosum illud adaugent studium, quo Iesu Christi servitio nos nostraque omnia addicamus oportet.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Siquidem ex invectis passim Eucharisticis Conventibus, quos Decessores Nostri impensissima cura refovere non destiterunt, atque ex adiutrice laicorum hominum opera, qui in Catholicae Actionis ordinibus ad sui officii suique muneris conscientiam actuose informantur, tam uberes gratiae virtutisque fontes profluunt, ut, dum saeculum maiora videtur detrimenta minitari, maioresque afferre necessitates, dumque christianum nomen cotidie acrius ab impietatis viribus impugnatur, tantum momenti opportunitatisque habent, ut magis quam pro merito aestimari non possint.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quindi quelle molteplici falangi che, camminando nelle empietà, militano sotto il vessillo di Satana, su cui sta scritto menzogna, e che ispirandosi alla ribellione, e parlando contro il cielo, bestemmiano Dio, contaminano e disprezzano ogni cosa sacra e, conculcato ogni diritto divino ed umano, simili a lupi rapaci anelano alla preda, spargono il sangue e perdono le anime coi loro scandali gravissimi, e cercano nei modi più ingiusti di fare guadagni con la loro malizia, rapiscono violentemente l’altrui, contristano il povero ed il debole, aumentano il numero delle misere vedove e dei pupilli e, accettando doni, perdonano agli empii, mentre negano giustizia all’uomo giusto e lo spogliano; corrotti di cuore, si adoperano a soddisfare turpemente tutte le loro prave passioni, col massimo danno della stessa società civile.
|
Hinc multiplices illae hominum phalanges, qui ambulantes in impietatibus, militant sub satanae vexillo, in cuius fronte est scriptum « Mendacium, » quique rebellionis nomine appellati, ac ponentes os suum in caelum, Deum blasphemant, sacra omnia polluunt, contemnunt, et quibusque iuribus divinis humanisque proculcatis, veluti rapaces lupi praedam anhelant, sanguinem effundunt, et animas perdunt suis gravissimis scandalis, et propriae malitiae lucrum iniustissime quaerunt, et aliena violenter rapiunt, ac pusillum et pauperem contristant, miserarum viduarum et pupillorum numerum augent, ac, donis acceptis, veniam impiis tribuunt, dum iusto iustitiam denegant, eumque spoliant, et corrupti corde pravas quasque cupiditates turpiter explere contendunt cum maximo ipsius civilis societatis damno.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|