|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Si privata atque interna singulorum pietas Augustum altaris Sacrificium ac Sacramenta neglexerit, seseque a salutifera vi subtraxerit, quae ex Capite in membra profluit, ea procul dubio reprobanda ac sterilis res erit. Sed cum omnia pietatis consilia et opera, quae cum Sacra Liturgia arcte non coniunguntur, idcirco dumtaxat ad humanos actus respiciunt, ut eos nempe ad caelestem Patrem erigant, utque homines ad paenitentiam et ad sanctum Dei timorem salutariter excitent, atque ex mundi vitiorumque illecebris aversos ad sanctitatis verticem per arduum iter feliciter reducant, tum profecto eadem non modo summis laudibus digna, sed prorsus necessaria sunt, quandoquidem spiritualis vitae pericula detegunt, ad virtutes adipiscendas nos permovent, et actuosum illud adaugent studium, quo Iesu Christi servitio nos nostraque omnia addicamus oportet.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Si vero consideratio altius ad ipsam divinarum veritatum regionem attollatur, item dicendum est de argumentis, quae respiciunt notionem Dei, qua Entis subsistentis, cuius vitam arcanam ad intra revelatio cognoscere sinit; derivationem divinorum attributorum; defensionem transcendentiae divinae adversus quamlibet pantheismi formam; doctrinam de creatione et de divina providentia, qua S. Thomas non solum imagines atque sublustres umbras locutionum anthropomorphicarum superavit, sed etiam, pro sua ingenii aequilibritate suoque fidei spiritu, opus perfecit, quod hodie forsitan nuncupemus « demythizationem», sed quod verius describere possimus uti rationalem ac fide directam, suffultam et impulsam perscrutationem veritatum, quae ad christianam revelationem essentialiter attinent.
|
E, per salire, poi, alla sfera della verità divina, la concezione di Dio come Essere sussistente di cui la rivelazione fa conoscere la misteriosa vita ad intra, la deduzione degli attributi divini, la difesa della trascendenza divina contro ogni forma di panteismo, la dottrina della creazione e della provvidenza con cui San Tommaso, superando le immagini e le penombre del linguaggio antropomorfico, compie, con l’equilibrio e lo spirito di fede che gli sono propri, un’opera che oggi si vorrebbe forse dire di « demitizzazione», ma che basterà definire come una penetrazione razionale, guidata, sorretta e spinta dalla fede, del contenuto essenziale della rivelazione cristiana.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
In qua Synodo, delecti Pastores, partes Episcopatuum e diversis terrarum orbis nationibus agentes, atque, cum iisdem et per eosdem, clerus etiam et omnes locorum communitates Pontifici Summo praesto sunt, ad generales quaestiones studio perscrutandas atque perfecte cognoscendas, quae Ecclesiam universam respiciunt, ut de his omnibus rebus consulta capiantur eademque ad effectum perducantur: id tamen Christi Vicario praecipuum Suae auctoritatis potestatisque ius non aufert, quae est personalis, universalis atque directa, ac semper in Ecclesiae bonum exercetur.
|
In detto organismo, i rappresentanti qualificati dell’Episcopato dei vari Paesi del mondo, e, con essi e per mezzo di essi, anche il clero e le intere comunità locali, aiutano il Sommo Pontefice nello studio e nella conoscenza esatta delle questioni generali, interessanti tutta la Chiesa, in vista delle decisioni da prendere al riguardo e da attuare poi concretamente, senza che ciò tolga al Papa la prerogativa del governo personale, universale e diretto, sempre in bonum Ecclesiae.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|