|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Talis autem sollicitudo, si nos angit intimis sensibus contemplantes divisam corporis Christi inconsutilem vestem, aeque monet ad assiduas preces Deo adhibendas, quae cum Christi invocatione conmixtae, unitatem obtineant, simulque ad prudenter et animose agendum excitent, ut, salva uniuscuiusque optionis libertate, illa Ecclesiae restituatur “ unitas spiritus in vinculo pacis”, quae eos addecet, qui vocantur ad mirabilem et unicam spem, Christum.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Si privata atque interna singulorum pietas Augustum altaris Sacrificium ac Sacramenta neglexerit, seseque a salutifera vi subtraxerit, quae ex Capite in membra profluit, ea procul dubio reprobanda ac sterilis res erit. Sed cum omnia pietatis consilia et opera, quae cum Sacra Liturgia arcte non coniunguntur, idcirco dumtaxat ad humanos actus respiciunt, ut eos nempe ad caelestem Patrem erigant, utque homines ad paenitentiam et ad sanctum Dei timorem salutariter excitent, atque ex mundi vitiorumque illecebris aversos ad sanctitatis verticem per arduum iter feliciter reducant, tum profecto eadem non modo summis laudibus digna, sed prorsus necessaria sunt, quandoquidem spiritualis vitae pericula detegunt, ad virtutes adipiscendas nos permovent, et actuosum illud adaugent studium, quo Iesu Christi servitio nos nostraque omnia addicamus oportet.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|