|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Dum tot esuriunt populi, dum tot familiae omnium rerum penuria laborant, dum tot homines inscientiae tenebris demersi vitam degunt, dum tot desiderantur scholae, valetudinaria, domus, hoc nomine digna, interea quaevis vel publica vel privata dispendia, quivis sumptus aut nationis aut singulorum hominum ostentationis gratia facti, quaevis denique exinaniens ad congerenda arma certatio: haec omnia, dicimus, in famosum intolerandumque fiagitium transeunt.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Si privata atque interna singulorum pietas Augustum altaris Sacrificium ac Sacramenta neglexerit, seseque a salutifera vi subtraxerit, quae ex Capite in membra profluit, ea procul dubio reprobanda ac sterilis res erit. Sed cum omnia pietatis consilia et opera, quae cum Sacra Liturgia arcte non coniunguntur, idcirco dumtaxat ad humanos actus respiciunt, ut eos nempe ad caelestem Patrem erigant, utque homines ad paenitentiam et ad sanctum Dei timorem salutariter excitent, atque ex mundi vitiorumque illecebris aversos ad sanctitatis verticem per arduum iter feliciter reducant, tum profecto eadem non modo summis laudibus digna, sed prorsus necessaria sunt, quandoquidem spiritualis vitae pericula detegunt, ad virtutes adipiscendas nos permovent, et actuosum illud adaugent studium, quo Iesu Christi servitio nos nostraque omnia addicamus oportet.