|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Immo potius magno animo simun oportet; nam neque Christus, Dei Filius nostrumque omnium Servator, ex hoc mundo, quem redemit, omnino profectus est; neque ab eo constituta Ecclesia, una, sancta, catholica et apostolica, desinit esse eius mysticum corpus, cuius illo est caput, quorum quivis fidelis velati membrum coniungitur.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Praecipue autem promittimus et iuramus Nos religiosissime et quoad cunctos, sive clericos sive laicos, secretum esse servaturos de iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et de iis, quae in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientibus; neque idem secretum quoquo modo violaturos sive perdurante novi Pontificis electione, sive etiam post, nisi expressa facultas ab eodem Pontifice tributa sit, itemque nulli consensioni, dissensioni, aliique cuilibet intercessioni, quibus auctoritates saeculares cuiuslibet ordinis et gradus, vel quivis hominum coetus vel personae singulae voluerint sese Pontificis electioni immiscere, auxilium vel favorem praestaturos.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Placet etiam in hac sollemni et insigni occasione illam vobis integrare orationem, quam Romae habuimus, duorum apostolorum nuntium proponentes: “ Profecto omnia quae gererent non unam ac meram religionem attingebant, sed e fide in Deum principia ad cotidianam vitam informandam trahebant sive in singulorum, sive in familiarum, sive in universae societatis civilis usum: ut quaevis agendi provincia, ac fere quivis hominum gradus, in Deo initium ac finem haberet; atque sic, solida novae societatis, novae iustitiae, novaeque pacis fundamenta iecerunt, nihil prorsus timentes, si ad haec principia tuenda certare oporteret ac multa pati: erat enim Deus illorum exitus, robur, fulcimen.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Dum tot esuriunt populi, dum tot familiae omnium rerum penuria laborant, dum tot homines inscientiae tenebris demersi vitam degunt, dum tot desiderantur scholae, valetudinaria, domus, hoc nomine digna, interea quaevis vel publica vel privata dispendia, quivis sumptus aut nationis aut singulorum hominum ostentationis gratia facti, quaevis denique exinaniens ad congerenda arma certatio: haec omnia, dicimus, in famosum intolerandumque fiagitium transeunt.