|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Denique tanta in ipso fuit operae vis, tanta salubritas, ut rerum ab eo gestarum memoria alte insederit in animis posterorum, media aetate potissimum, quae spiritum quodammodo ab eodem infusum elucebat, eius verbo quasi alimentum trahebat, eius ad exempla vitam moresque conformabat, succedente feliciter in orbe terrarum christianae societatis humanitate adversus romanam, quae, saeculorum emensa cursum, esse omnino desierat.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Atque eo devenerunt, ut etiam legitimam memorati Patriarchae electionem, licet unanimi Episcoporum suffragio peractam, Nostroque iudicio et auctoritate confirmatam, in dubium revocare non dubitaverint, solemnem eiusdem commemorationem in sacrosancto Missae sacrificio, atque in divinis officiis palam intermittere, ac demum in privata domo altare contra legitimum altare Christi erigere minime reformidaverint, et Ecclesiam ibidem constituere, quam singulari verborum contradictione Armeniam catholicam independentem appellarunt; perinde ac si in Ecclesia catholica liceret Fidelibus arbitratu suo vivere, et non potius ipsi deberent iuxta Apostoli praeceptum obedire praepositis suis et subiacere eis.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Praecipue autem promittimus et iuramus Nos religiosissime et quoad cunctos, sive clericos sive laicos, secretum esse servaturos de iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et de iis, quae in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientibus; neque idem secretum quoquo modo violaturos sive perdurante novi Pontificis electione, sive etiam post, nisi expressa facultas ab eodem Pontifice tributa sit, itemque nulli consensioni, dissensioni, aliique cuilibet intercessioni, quibus auctoritates saeculares cuiuslibet ordinis et gradus, vel quivis hominum coetus vel personae singulae voluerint sese Pontificis electioni immiscere, auxilium vel favorem praestaturos.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|