|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Si privata atque interna singulorum pietas Augustum altaris Sacrificium ac Sacramenta neglexerit, seseque a salutifera vi subtraxerit, quae ex Capite in membra profluit, ea procul dubio reprobanda ac sterilis res erit. Sed cum omnia pietatis consilia et opera, quae cum Sacra Liturgia arcte non coniunguntur, idcirco dumtaxat ad humanos actus respiciunt, ut eos nempe ad caelestem Patrem erigant, utque homines ad paenitentiam et ad sanctum Dei timorem salutariter excitent, atque ex mundi vitiorumque illecebris aversos ad sanctitatis verticem per arduum iter feliciter reducant, tum profecto eadem non modo summis laudibus digna, sed prorsus necessaria sunt, quandoquidem spiritualis vitae pericula detegunt, ad virtutes adipiscendas nos permovent, et actuosum illud adaugent studium, quo Iesu Christi servitio nos nostraque omnia addicamus oportet.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Ob magnanimam deliberationem, ex qua cum ipsa earum vita ac traditione quasi coalescerent, Cyrillus et Methodius vera exempla evaserunt cunctis missionariis, qui variis temporibus hortanti sancto Paulo obtemperaverunt ut omnibus omnia fierent ut omnes salvos facerent, et, peculiari modo, missionariis illis qui ab antiquitate ad nostram usque aetatem - in Europa et Asia et nunc in omnibus terris continentibus - sacra Biblia ac textus liturgicos in linguas vivas, ut aiunt, variarum gentium convertere studuerunt, ut in iis unum verbum Dei resonaret, sic factum intellegibile secundum rationes, quibus in unaquaque cultus civilis forma res exprimuntur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Ecce adstat Consilium ad exsequendam Constitutionem de Sacra Liturgia, quod amanter et reverenter oportet salutemus, occasione oblata plenarii eius, qui nunc agitur, Conventus; ecce revera collegium amplissimum, constans e viris gravissimis et peritissimis, qui inter se sapienter coniuncti et e variis orbis terrarum partibus oriundi, fructus proferunt studiorum et pietatis suae, et una simul opus summi momenti perficiant, id est ut textus liturgicos Ecclesiae recognoscant, novo ordine constituant normas formasque, quibus eadem Ecclesia germani cultus divini sancta mysteria celebret, populum fidelem instituat ad iis participandum, ad preces publicas et communitatis proprias fundendas, ad vitam ducendam spiritualem, eamque impensiorem reddat et virtute sanctificatrice uberius alitam.