Ecce adstat Consilium ad exsequendam Constitutionem de Sacra Liturgia, quod amanter et reverenter oportet salutemus, occasione oblata plenarii eius, qui nunc agitur, Conventus; ecce revera collegium amplissimum, constans e viris gravissimis et peritissimis, qui inter se sapienter coniuncti et e variis orbis terrarum partibus oriundi, fructus proferunt studiorum et pietatis suae, et una simul opus summi momenti perficiant, id est ut textus liturgicos Ecclesiae recognoscant, novo ordine constituant normas formasque, quibus eadem Ecclesia germani cultus divini sancta mysteria celebret, populum fidelem instituat ad iis participandum, ad preces publicas et communitatis proprias fundendas, ad vitam ducendam spiritualem, eamque impensiorem reddat et virtute sanctificatrice uberius alitam.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Aderunt profecto vobis praesentissima tutela ac patrocinio validissimo ii Sancti Caelites, quibus gloriatur Patria vestra; aderit imprimis a Caelo Deipara Virgo Maria, quam vos incensa pietate colitis, quaeque vobis filiis suis, tam in gravi discrimine positis, ea ab Unigena suo superna impetrabit munera, quibus tantopere indigetis; aderunt denique, una cum Nostris, catholici orbis preces, quae, sacra quasi contentione facta, id a misericordiarum Patre implorabunt, quod Nobis, quod vobis, quod bonis omnibus in votis est: liberam nempe ac plenam facultatem privatim, publice vestram profitendi religionem, eiusque instituta, normas ac praecepta sarta tectaque servandi.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quemadmodum enim e catholicis cordatus nemo, eo consilio ductus ut ad veteres revertat formulas, a prioribus Conciliis adhibitas, illas respuere potest de christiana doctrina sententias quas Ecclesia, adspirante moderanteque divino Spiritu, recentiore aetate, ubere cum fructu, composuit retinendasque decrevi itemque quemodmodum e catholicis cordatus nemo vigent leges repudiare potest, ut ad praescripta regrediatur, quae antiquissimis hauriantur canonici iuris fontibus; ita pari modo, cum de sacra Liturgia agitur, qui ad antiquos redire ritus consuetudinesque velit, novas repudiando normas, quae ex providentis Dei consilio ob mutatas rerum condiciones fuere inducte non is procul dubio, ut facile cernere est, sapienti rectoque movetur studio.

Quae, licet leviter, in hac Nostra quasi collocutione tangere hactenus placuit, Nos, dilecti filii, ad normas rationesque quasdam indicandas inferunt, quibus labores hodie coepti regentur: labores nempe, quos vel Princeps hoc Consilium insumet, cui Nosmet ipsi praesidemus, vel cetera subibunt Consilia aut Coetus, utpote quae onus gravissimae huius susceptionis maxima ex parte habitura sint, cui vos, qui adestis, undique terrarum votati, laetis coniunctissimisque animis navabitis operam.