|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Quae officiosa amicitia atque filiorum vobiscum consuetudo procul dubio occasionem facultatemque suppeditabunt, ut animum suum tempestive vobis aperiant suasque difficultates ostendant, certa erecti spe, vos nullo non tempore sibi praesto fore, ut errata, in quae forte inciderint, in vobis deponere possint, sine servili castigationis metu, sed, ut filios decet, cum admonitionis, veniae et subsidii exspectatione, quae simul eos instimulet et accendat ad coeptum iter redintegrata fiducia pergendum.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Si privata atque interna singulorum pietas Augustum altaris Sacrificium ac Sacramenta neglexerit, seseque a salutifera vi subtraxerit, quae ex Capite in membra profluit, ea procul dubio reprobanda ac sterilis res erit. Sed cum omnia pietatis consilia et opera, quae cum Sacra Liturgia arcte non coniunguntur, idcirco dumtaxat ad humanos actus respiciunt, ut eos nempe ad caelestem Patrem erigant, utque homines ad paenitentiam et ad sanctum Dei timorem salutariter excitent, atque ex mundi vitiorumque illecebris aversos ad sanctitatis verticem per arduum iter feliciter reducant, tum profecto eadem non modo summis laudibus digna, sed prorsus necessaria sunt, quandoquidem spiritualis vitae pericula detegunt, ad virtutes adipiscendas nos permovent, et actuosum illud adaugent studium, quo Iesu Christi servitio nos nostraque omnia addicamus oportet.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|