|
Si privata atque interna singulorum pietas Augustum altaris Sacrificium ac Sacramenta neglexerit, seseque a salutifera vi subtraxerit, quae ex Capite in membra profluit, ea procul dubio reprobanda ac sterilis res erit. Sed cum omnia pietatis consilia et opera, quae cum Sacra Liturgia arcte non coniunguntur, idcirco dumtaxat ad humanos actus respiciunt, ut eos nempe ad caelestem Patrem erigant, utque homines ad paenitentiam et ad sanctum Dei timorem salutariter excitent, atque ex mundi vitiorumque illecebris aversos ad sanctitatis verticem per arduum iter feliciter reducant, tum profecto eadem non modo summis laudibus digna, sed prorsus necessaria sunt, quandoquidem spiritualis vitae pericula detegunt, ad virtutes adipiscendas nos permovent, et actuosum illud adaugent studium, quo Iesu Christi servitio nos nostraque omnia addicamus oportet.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Quam ad rem opportunum etiam ducimus vos adhortari, dilecti filii, ut in spiritualis vitae itinere ingrediendo persequendoque ne nimis vobis confidatis, sed demisso docilique animo ab iis consilium suscipiatis petatisque auxilium, qui sapienti moderatione vos regere possint, qui adventantia pericula vobis praenuntiare queant, itemque consentanea vobis indicare remedia, et in difficultatibus omnibus ex internis externisve rebus oriundis, vos recta ratione ducere, vosque ad perfectionem illam, cotidie auctiorem dirigere, ad quam sanctorum Caelitum exempla probatique christianae asceseos magistri vos alliciant et advocent.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|