|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Porro alias naturalismus, qui dicitur, conatur si primam christianae fidei notionem dissolvat, alias relativismus, quem vocant, utpote qui omnia rata habeat omniaque aeque valere putet, infitiatur in christianis institutis quidquam inesse simplex et absolutum; alias consuetudo, quae increbruit, amputandi in vita christiana quidquid aut laborem aut incommoditatem parit, christianam disciplinam et rerum divinarum contemplationem fastidiosae inanitatis incusat. Quin immo fit nonnunmquam, ut apostolicum studium aditum habendi faciliorem ad profanos hominum coetus, aut sibi hominum, et praesertim iuvenum qui nunc sunt, voluntates conciliandi, quosdam iubeat aequissimas vitae rationes, nostrae fidei proprias, deponere, aut genus illud gravitatis dimittere, ex quo et illa alios adeundi sollicitudo et illa erudiendi alios efficacitas, significationem vigoremque sumunt.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Ex praeceptis hisce, quae usque adhuc tradidimus, luculenter apparet, Venerabiles Fratres, quantum a germana ac sincera Liturgiae ratione ii aberrent nostrorum temporum scriptores, qui, elatioris mysticae disciplinae decepti specie, asseverare audeant non attendendum esse Christum historicum, sed « pneumaticum, vel glorificatum »; itemque affirmare non dubitent in christifidelium pietate exercenda, Christum, inducta mutatione, quasi e sua sede deiectum esse, cum Christus glorificatus qui vivit et regnat in saecula saeculorum et sedet ad dexteram Patris, occultatus sit, in eiusque locum Christus ille sit invectus qui terrenam hanc vitam degebat.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Ob magnanimam deliberationem, ex qua cum ipsa earum vita ac traditione quasi coalescerent, Cyrillus et Methodius vera exempla evaserunt cunctis missionariis, qui variis temporibus hortanti sancto Paulo obtemperaverunt ut omnibus omnia fierent ut omnes salvos facerent, et, peculiari modo, missionariis illis qui ab antiquitate ad nostram usque aetatem - in Europa et Asia et nunc in omnibus terris continentibus - sacra Biblia ac textus liturgicos in linguas vivas, ut aiunt, variarum gentium convertere studuerunt, ut in iis unum verbum Dei resonaret, sic factum intellegibile secundum rationes, quibus in unaquaque cultus civilis forma res exprimuntur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
E anzitutto con un'operosa benevolenza si rivolsero tutte le cure alla elevazione di quella classe di uomini, che, per i moderni progressi dell'industria cresciuti immensamente, non occupava ancora nella società umana un posto o grado conveniente, e perciò giaceva quasi trascurata e disprezzata; la classe operaia, diciamo, alla cui cultura, seguendo l'esempio dell'Episcopato, lavorarono assai alacremente con gran profitto delle anime, sacerdoti dell'uno e dell'altro clero, quantunque già sopraffatti da altre cure pastorali.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Quodsi, licet haec praeposita seu praemissa sint, videmus multimodis iura hominis violari, si publicae custodiae campos reapse quasi testes contuemur, violentiam, tormenta, terrorem et multa eaque iniqua discrimina fieri videmus, hoc originem ducit ex aliis causis seu, uti aiunt praemissis, quae minuunt vel saepe fere delent efficientiam praemissarum humanisticarum, quae agendi consiliis et systematibus huius temporis contin entur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|