|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Porro alias naturalismus, qui dicitur, conatur si primam christianae fidei notionem dissolvat, alias relativismus, quem vocant, utpote qui omnia rata habeat omniaque aeque valere putet, infitiatur in christianis institutis quidquam inesse simplex et absolutum; alias consuetudo, quae increbruit, amputandi in vita christiana quidquid aut laborem aut incommoditatem parit, christianam disciplinam et rerum divinarum contemplationem fastidiosae inanitatis incusat. Quin immo fit nonnunmquam, ut apostolicum studium aditum habendi faciliorem ad profanos hominum coetus, aut sibi hominum, et praesertim iuvenum qui nunc sunt, voluntates conciliandi, quosdam iubeat aequissimas vitae rationes, nostrae fidei proprias, deponere, aut genus illud gravitatis dimittere, ex quo et illa alios adeundi sollicitudo et illa erudiendi alios efficacitas, significationem vigoremque sumunt.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: tatoeba. License: Creative Commons CC-BY-2.0. References: http://tatoeba.org
|
|
Verum, tantam impietatem, tantam sanctissimorum institutorum conculeationem, tantam immortalium animarum cladem, tantum denique divinae Maiestatis contemptum cernentibus, Nobis temperare non possumus, venerabiles fratres, quin acerrimum, quo premimur, dolorem effundamus; Nostramque vocem Apostolici pectoris vi extollentes, divina iura conculcata et mortalium animi, qui Deo prorsus indiget, sanctas appetitiones defendamus; idque vel eo magis quod hae turmae diabolico spiritu furentes non declamationibus tantum, sed viribus omnibus coniunctis nef aria sua consilia quam primum exsequi conantur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Huiusmodi evolutionis commenta, quibus omne, quod absolutum, firmum, immutabile est, repudiatur, viam straverunt novae aberranti philosophiae, quae cum « idealismo », « immanentismo » ac « pragmatismo » contendens « exsistentialismi » nomen nacta est, utpote quae, immutabilibus rerum es sentiis posthabitis, de singulorum « exsistentia » tantum sollicita sit.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|