|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Porro alias naturalismus, qui dicitur, conatur si primam christianae fidei notionem dissolvat, alias relativismus, quem vocant, utpote qui omnia rata habeat omniaque aeque valere putet, infitiatur in christianis institutis quidquam inesse simplex et absolutum; alias consuetudo, quae increbruit, amputandi in vita christiana quidquid aut laborem aut incommoditatem parit, christianam disciplinam et rerum divinarum contemplationem fastidiosae inanitatis incusat. Quin immo fit nonnunmquam, ut apostolicum studium aditum habendi faciliorem ad profanos hominum coetus, aut sibi hominum, et praesertim iuvenum qui nunc sunt, voluntates conciliandi, quosdam iubeat aequissimas vitae rationes, nostrae fidei proprias, deponere, aut genus illud gravitatis dimittere, ex quo et illa alios adeundi sollicitudo et illa erudiendi alios efficacitas, significationem vigoremque sumunt.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Peculiari autem modo exoptamus ut sacrorum omnes administri, qui cotidie possunt Eucharisticum offerre Sacrificium, eorum Episcoporum ac sacerdotum supplices recordentur, qui, longe a propriis templis a propriisque gregibus, facultate carent ad altare, sacrificandi causa, accedendi, divinoque illo se suosque pascendi pabulo, ex qua quidem animi nostri suavitatem hauriunt, quae omne desiderium exsuperat, eamque percipiunt fortitudinem, quae parit victoriam.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quin etiam censemus, interiore hac animi libertate, quam parit evangelicae paupertatis studium, acriores nos reddi aptioresque ad intellegendos humanos eventus, qui cum re oeconomica conectantur; nempe ubi aequum ac saepe severum iudicium a nobis est ferendum de divitiis ac de vitae commodis, ubi quam promptissime ac largissime est egentibus subveniendum; ubi denique enitendum, ut opes non contentionum, cupiditatis vel superbiae inter homines causa exsistant, verum ut, duce iustitia et aequitate, communi utilitati inserviant, atque adeo diligentiore providentia distribuantur.
|
Pensiamo anzi che l'interiore liberazione, prodotta dallo spirito della povertà evangelica, ci renda più sensibili e più idonei a comprendere i fenomeni umani collegati con i fattori economici, sia nel dare alla ricchezza e al progresso di cui può essere generatrice il giusto e spesso severo apprezzamento che le si addice, sia nel dare alla indigenza l'interessamento più sollecito e generoso, sia infine nel desiderare che i beni economici non siano fonte di lotte, di egoismi, di orgoglio fra gli uomini, ma siano rivolti, per vie di giustizia e di equità, al bene comune, e perciò sempre più provvidamente distribuiti.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: tatoeba. License: Creative Commons CC-BY-2.0. References: http://tatoeba.org
|