|
Nam, cum e Latinis non pauci Ruthenum ritum inferioris gradus dignitatisque esse asseverarent, cumque ex ipsis Latinis Episcopis nonnulli dictitarent Ruthenos sacrorum Antistites non integris frui Episcopalibus iuribus atque muneribus, sed sibi esse subiectos, haec Apostolica Sedes iniustas eiusmodi opinationes ac sententias reiciens, decretum edidit die XXVIII mensis Septembris a. MDCXXXXIII, in quo haec, quae sequuntur, statuit: « Referente Eminentissimo D. Cardinali Pamphilio diversa decreta Congregationis particularis Ruthenorum unitorum, SS. probavit decretum eiusdem Congregationis particularis, diei XIV Augusti proxime praeteriti, quo decernitur Episcopos Ruthenos unitos esse Episcopos, et ut tales nominari et haberi debere.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Ex praeceptis hisce, quae usque adhuc tradidimus, luculenter apparet, Venerabiles Fratres, quantum a germana ac sincera Liturgiae ratione ii aberrent nostrorum temporum scriptores, qui, elatioris mysticae disciplinae decepti specie, asseverare audeant non attendendum esse Christum historicum, sed « pneumaticum, vel glorificatum »; itemque affirmare non dubitent in christifidelium pietate exercenda, Christum, inducta mutatione, quasi e sua sede deiectum esse, cum Christus glorificatus qui vivit et regnat in saecula saeculorum et sedet ad dexteram Patris, occultatus sit, in eiusque locum Christus ille sit invectus qui terrenam hanc vitam degebat.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|