|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Tutto ciò è senza dubbio auspicio di certa vittoria per l’avvenire, di quella vittoria, però, che non scaturisce dal sangue di uomini in lotta tra di loro, che non è alimentata da uno sfrenato desiderio di potenza terrena, ma che si fonda sulla conveniente e legittima libertà; sulla giustizia, praticata non solo a parole ma anche coi fatti, verso i cittadini, i popoli e le nazioni; sulla pace e carità fraterna, che uniscono tutti coi vincoli dell’amicizia; sulla religione, soprattutto, che ordini rettamente i costumi, moderi le aspirazioni private, mettendole al servizio del pubblico bene, innalzi le menti al Cielo, e finalmente tuteli il civile consorzio e la concordia di tutti.
|
Atqui haec omnia auspicium profecto sunt futurae tutissimaeque victoriae; illius dicimus vietoriae, quae non ex hominum invicem dimincatium cruore oritur, non effreno terreni dominatus studio alitur, sed aequa legitimaque animorum libertate solidatur; sed iustitia civibus, populis, gentibus non nomine tenus, at re quoque attributa; sed pace fraternaque caritate, quae omnes amicitiae vinculis coniungat; sed religione potissimum, quae mores recto ordine componat, quae privatas cupiditates temperet easque iubeat communi bono inservire, quae mentes ad caelestia erigat, quae denique sit civilis consortionis omniumque concordiae altrix.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Poiché, come dicevamo, è nel nome del patriottismo che tali misfatti si compiono, è Nostro dovere qui ricordare a tutti, ancora una volta, che è proprio la dottrina della chiesa che esorta e spinge i cattolici a nutrire un sincero e profondo amore verso la loro patria terrena, a prestare l'ossequio dovuto, salvo il diritto divino naturale e positivo, alle pubbliche autorità, a dare il loro contributo generoso e fattivo ad ogni intrapresa che conduca ad un vero, pacifico e ordinato progresso, ad un genuino bene della patria comunità.
|
Et quandoquidem patriae caritatis nomine haec facinora perpetrantur, Nobis officium esse ducimus iterum in mentem revocare omnium, Ecclesiam ipsam doctrina sua catholicos adhortari et commonere, ut nationem cuiusque propriam sincero vehementique amore diligant, ut eos, qui publica auctoritate praesunt, salvo iure divino naturali et positivo, observent, utque adiutricem actuosamque operam praestent, qua incepta omnia provehantur, quibus patria communitas pacifice ordinateque prosperitatem cotidie auctiorem et vera suscipere incrementa queat.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Ne statim vero tunc eius nomen patefaceremus, retinuit Nos, quod Iosephus Cardinalis Beran, venerandus ille Praesul, adhuc vivebat, quamquam gravi morbo erat correptus, ex quo non post multum temporis mortuus est; qui quidem, etsi extra patriae fines degebat, titulum servabat praeclarae archidioecesis Pragensis; retinuerunt Nos potissimum desiderium et spes, quae Sedes Apostolica neque tum deposuit neque deponit in praesenti, eo spectantia, ut interim conatus proficerent suscepti ad recte componendam Ecclesiae in Cecoslovachia et regimen canonicum dioecesium ibidem existentium.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Vel acerrimi ipsi Ecclesiae osores, qui Mosqua, ex eorum urbe capite, huic adversus christianum humanitatis cultum certamini praesunt, haud intermissis eorum conatibus, non tam verbis quam reapse testantur, Summum Pontificatum, nostris quoque temporibus, non modo christianae religionis sacra tutari integra fide non destitisse, sed crebrius etiam maioreque suadendi vi, quam terrenam quamlibet publicam aliam auctoritatem, ingens communistarum periculum monendo denuntiasse.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Nomen igitur christianum ac sacri Baptismi susceptio non eiusmodi res sunt, quae parvum habeant pondus, aut quas neglegi liceat; eadem vero penitus ac feliciter cuiusvis christiani hominis conscientiam afficere debent, ita ut, haud secus ac primaevae Ecclesiae iebat temporibus, a christifidelibus veluti illuminatio existimentur, quae super ipsorum animos vivificum devocans divinae Veritatis lumen, iis caelum aperiat, mortalem vitam illustret, potestatemque faciat ambulandi, ut filios lucis addecet, ad Dei visionem versus, aeternae beatitudinis fontem.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Ex praeceptis hisce, quae usque adhuc tradidimus, luculenter apparet, Venerabiles Fratres, quantum a germana ac sincera Liturgiae ratione ii aberrent nostrorum temporum scriptores, qui, elatioris mysticae disciplinae decepti specie, asseverare audeant non attendendum esse Christum historicum, sed « pneumaticum, vel glorificatum »; itemque affirmare non dubitent in christifidelium pietate exercenda, Christum, inducta mutatione, quasi e sua sede deiectum esse, cum Christus glorificatus qui vivit et regnat in saecula saeculorum et sedet ad dexteram Patris, occultatus sit, in eiusque locum Christus ille sit invectus qui terrenam hanc vitam degebat.