|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Quin immo, Ecclesia penitus sibi persuasum habet omnem liberationem ad res temporales spectantem, vel liberationem politicam - etiamsi nitatur in hac vel illa Veteris et Novi Testamenti pagina sua invenire fundamenta, etiamsi putet suae postulata doctrinae atque agendi normas a principiis atque conclusionibus theologicis auctoritatem habere, etiamsi se esse praesumat novam hodiernae aetatis theologiam - innata sui ipsius negationis semina continere atque a celsiore illo fine, quem sibi praestituerit, declinare, cum veriores eius causae nullo pacto ad iustitiam in caritate stabiliendam referantur, cum rapiens ille ardor ac studium, quo ipsa feratur, neque spiritualis virtutis rationem habeat, neque ad salutem aeternamque in Deo beatitudinem tamquam ad extremam metam respiciat.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Nomen igitur christianum ac sacri Baptismi susceptio non eiusmodi res sunt, quae parvum habeant pondus, aut quas neglegi liceat; eadem vero penitus ac feliciter cuiusvis christiani hominis conscientiam afficere debent, ita ut, haud secus ac primaevae Ecclesiae iebat temporibus, a christifidelibus veluti illuminatio existimentur, quae super ipsorum animos vivificum devocans divinae Veritatis lumen, iis caelum aperiat, mortalem vitam illustret, potestatemque faciat ambulandi, ut filios lucis addecet, ad Dei visionem versus, aeternae beatitudinis fontem.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|