|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quin immo, Ecclesia penitus sibi persuasum habet omnem liberationem ad res temporales spectantem, vel liberationem politicam - etiamsi nitatur in hac vel illa Veteris et Novi Testamenti pagina sua invenire fundamenta, etiamsi putet suae postulata doctrinae atque agendi normas a principiis atque conclusionibus theologicis auctoritatem habere, etiamsi se esse praesumat novam hodiernae aetatis theologiam - innata sui ipsius negationis semina continere atque a celsiore illo fine, quem sibi praestituerit, declinare, cum veriores eius causae nullo pacto ad iustitiam in caritate stabiliendam referantur, cum rapiens ille ardor ac studium, quo ipsa feratur, neque spiritualis virtutis rationem habeat, neque ad salutem aeternamque in Deo beatitudinem tamquam ad extremam metam respiciat.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
- quotquot denique ita theologalem vitam intellegunt quasi agatur de ordinanda terrestri societate; immo illam ad actionem politicam redigunt, spiritum, vias, agendi modos ad hunc finem adhibentes, quae Evangelio repugnant; atque eo procedunt, ut transcendens Christi nuntium, eius praedicationem Regni Dei, eiusque amoris praeceptum erga homines in ineffabili Dei paternitate fundatum, cum opinionibus confundant, quae tale nuntium essentialiter negant, in eius locum doctrinam substituentes eidem prorsus oppositam, ac propugnantes varium quoddam conubium inter duas humanae vitae rationes, quae inter se componi nullo modo possunt, ut agnoscunt ipsi periti huius doctrinae, qui ex altera factione sunt.
|
- di quanti interpretano la vita teologale come una organizzazione della società di quaggiù, anzi la riducono ad un’azione politica, adottando a questo scopo uno spirito, metodi, e pratiche contrarie al Vangelo; e si giunge a confondere il messaggio trascendente di Cristo, il suo annuncio del Regno di Dio, la sua legge d’amore tra gli uomini, fondato su l’ineffabile paternità di Dio, con ideologie che essenzialmente negano tale messaggio sostituendolo con una posizione dottrinale assolutamente antitetica, propugnando un connubio ibrido tra due mondi inconciliabili, com’è riconosciuto dagli stessi teorici dell’altra parte.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quam ob rem christifideles, qui publicae rei operam dare contendunt, licet rationem politicam suis legibus regi opοrteat, enitentur atque laborabunt, ut suae optiones cum Evangelio cohaereant atque, inter plura eaque legitima instituta et opiniones, suam christianam fidem, sive singuli sive simul collecti, esse veram atque sinceram testentur, per quam, aliorum, non sui commodi studiosi, efficaciter ad hominibus serviendum impellantur.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|