|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Pius XII non sine animi solacio asseverare potuit: « Olim quae ad Ecclesiae vitam pertinent, quatenus perspicua est, in veteris Europae reginnibus praesertim vigebant florebantque; exinde vero, veluti amplissimum exundans flumen, per ceteras terras, quae, ut graeco nomine utamur, quasi orbis terrarum peripheria videbantur, effluebant; sed hodie haec eadem Ecclesiae vita, mutuo quodam virium effluvio, cum singulis Mystici lesu Christi Corporis membris communicatur.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Ex praeceptis hisce, quae usque adhuc tradidimus, luculenter apparet, Venerabiles Fratres, quantum a germana ac sincera Liturgiae ratione ii aberrent nostrorum temporum scriptores, qui, elatioris mysticae disciplinae decepti specie, asseverare audeant non attendendum esse Christum historicum, sed « pneumaticum, vel glorificatum »; itemque affirmare non dubitent in christifidelium pietate exercenda, Christum, inducta mutatione, quasi e sua sede deiectum esse, cum Christus glorificatus qui vivit et regnat in saecula saeculorum et sedet ad dexteram Patris, occultatus sit, in eiusque locum Christus ille sit invectus qui terrenam hanc vitam degebat.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|