|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Acta, quibus saeculo XII Decessores Nostri Innocentius II, Lucius II et Alexander III ab Alphonso Henrico Lusitaniae Comite prim.um, postea Rege, praestitae excipiebant obedientiae officia, ac suam eidem polliciti tutelam, territorio omni, quod a Maurorum dominatu, strenue eluctando repugnandoque, recuperaverat, legitimam declarabant attributam libertatem, expetitum amplissimumque fuere praemium, quo Petriana Sedes generosum Lusitaniae populum, ob eximia eius in catholica tuenda fide acquisita merita, remunerata est.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Primum omnium, non secus atque Decessores Nostri in eiusdem generis condicionibus, a christifidelibus omnibus expetimus miram eam animorum mutationem, quae haberi nequaquam potest, nisi in intimis hominis sensibus: in cultu hempe virtutis paenitentiae, cui quidem accedat sacrae confessionis Sacramentum, quo fideles, quasi in salutari quodam balneo, se in pretiosissimo Christi sanguine mergant; neque haberi potest, nisi christiani homines, se nobilitandi gratia, quam maxime cum divino mortalium Redemptore coniungantur, qui sive redintegrato incruente Crucis Sacrificio, nostrae salutis causa, sive facta nobis sui Eucharistici Corporis facultate ita animos nostros extollit et perficit, ut ad verum germanumque divinae vitae consortium perveniamus.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Siquidem ex invectis passim Eucharisticis Conventibus, quos Decessores Nostri impensissima cura refovere non destiterunt, atque ex adiutrice laicorum hominum opera, qui in Catholicae Actionis ordinibus ad sui officii suique muneris conscientiam actuose informantur, tam uberes gratiae virtutisque fontes profluunt, ut, dum saeculum maiora videtur detrimenta minitari, maioresque afferre necessitates, dumque christianum nomen cotidie acrius ab impietatis viribus impugnatur, tantum momenti opportunitatisque habent, ut magis quam pro merito aestimari non possint.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quod certissima testantur monumenta historiae, quae eo nomine plures commendavit posteritati Decessores Nostros, quos inter praestant S. Gregorius Magnus, Hadrianus I, Alexander III, Innocentius III, Gregorius IX, Pius II, Leo X, Paulus III, Urbanus VIII, Benedicts XIV, Pius VII, Gregorius XVI, qui omnem curam et operam contulere, ut servitutis institutio, ubi vigebat, excideret et caveretur ne unde exsecta fuerat, ibi eius germina reviviscerent.
|
Lo attestano documenti inconfutabili della storia, la quale per tale motivo designò all’ammirazione dei posteri parecchi Nostri antecessori, fra i quali primeggiano San Gregorio Magno, Adriano I, Alessandro III, Innocenzo III, Gregorio IX, Pio II, Leone X, Paolo III, Urbano VIII, Benedetto XIV, Pio VII, Gregorio XVI, i quali posero in opera ogni cura perché l’istituzione della schiavitù, dove esisteva, venisse estirpata, e là dove era stata sterminata non rivivessero più i suoi germi.