|
Primum omnium, non secus atque Decessores Nostri in eiusdem generis condicionibus, a christifidelibus omnibus expetimus miram eam animorum mutationem, quae haberi nequaquam potest, nisi in intimis hominis sensibus: in cultu hempe virtutis paenitentiae, cui quidem accedat sacrae confessionis Sacramentum, quo fideles, quasi in salutari quodam balneo, se in pretiosissimo Christi sanguine mergant; neque haberi potest, nisi christiani homines, se nobilitandi gratia, quam maxime cum divino mortalium Redemptore coniungantur, qui sive redintegrato incruente Crucis Sacrificio, nostrae salutis causa, sive facta nobis sui Eucharistici Corporis facultate ita animos nostros extollit et perficit, ut ad verum germanumque divinae vitae consortium perveniamus.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Huc accedit vaferrima illa ac funestissima eorum secta, qui, ut infitiatores sunt osoresque Dei, aeterni Numinis hostes se iactant; quocumque irrepunt; cuiusvis religionis fidem detrectant ex animisque evellunt; humana denique divinaque iura poterunt: et cum caelestium bonorum spem ludibrio habeant, et ad commenticiam praesentis vitae beatitatem, vel per summam iniuriam assequendam, alliciant homines, eos per turbas, per cruentas rebelliones, per civilisque conflagrationem belli, ad rerum omnium dissolutionem temerario ausu compellunt.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Quidquid veri mens humana, sincere quaerens, invenire poterit, iam acquisitae veritati profecto adversari nequit; siquidem Deus, summa Veritas, humanum intellectum condidit atque regit, non ut rite acquisitis cotidie nova opponat, sed ut, remotis erroribus qui forte irrepserint, verum vero superstruat eodem ordine ac compagine quibus ipsa rerum natura, ex qua verum hauritur, constituta cernitur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|