|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Quidquid veri mens humana, sincere quaerens, invenire poterit, iam acquisitae veritati profecto adversari nequit; siquidem Deus, summa Veritas, humanum intellectum condidit atque regit, non ut rite acquisitis cotidie nova opponat, sed ut, remotis erroribus qui forte irrepserint, verum vero superstruat eodem ordine ac compagine quibus ipsa rerum natura, ex qua verum hauritur, constituta cernitur.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Sacerdoti autem valde expedit, immo necesse est, ut veras caelibatus difficultates sincero iudicio cognitas habeat, ut prudens ac sciens animadvertat, quae caelibatus ab ipso requirat, ut veri nominis sit virtus et sibimetipsi ceterisque hominibus prosit; at sincero quoque iudicio opus est, ne hisce difficultatibus maius momentum et pondus tribuatur, quam humanarum vel religiosarum rerum adiunctis, in quibus sacerdotes vitam degere solent, neve tales reputentur, quae omnino dissolvi nequeant.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Ita nomine Domini Iesu Christi atque Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, eos omnes, qui Spiritus Sancti instinctu Ecclesiaeque mandato veri Evangelii praecones sunt, cohortamur, ut vocatione, quam audierunt, digni sint, illamque nulli dubitationi veltimori cedentes exerceant, neque omnino omittant ea, quae ad evangelizationem non modo aditum faciant, sed assiduam etiam ac fructuosam reddant.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Nos, qui supra humanarum cupidinum fluctus mentem erigimus Nostram, Nos, qui erga omnes cuiusvis stirpis populos ac gentes paternum gerimus animum, omniumque cupimus incolumem servari tranquillitatem, prosperitatemque cotidie magis provehi, Nos, Venerabiles Fratres, quotiescumque videmus caeli serenitatem tristibus infuscari nubibus, ac nova impendere hominibus dimicationum pericula, temperare Nobis non possumus quin vocem attollamus Nostram, omnesque ad restinguendas simultates, ad componenda dissidia et ad illam veri nominis pacem instaurandam adhortemur, quae et religionis, et populorum, et singulorum civium iura, publice sincereque, ut oportet, recognita in tuto ponat.
|
Noi, che innalziamo la Nostra mente sopra la marea delle passioni umane, che nutriamo sentimenti paterni verso popoli e nazioni di qualsiasi stirpe, e desideriamo l'incolumità e la tranquilla sicurezza e l'incremento quotidiano della prosperità; Noi, venerabili fratelli, ogni volta che vediamo il cielo sereno offuscarsi con nubi minacciose, e incombere sull'umanità nuovi pericoli di conflitti, non possiamo non elevare la Nostra parola per esortare tutti ad estinguere le discordie, a comporre i dissidi e a instaurare quella vera pace che assicuri i diritti della religione, dei popoli, dei singoli cittadini, pubblicamente e sinceramente riconosciuti, com'è necessario.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quam ob rem enixe sacerdotes hortamur, ut divinarum humanarumque rerum scientia abundent; ne contenti vivant scientia iuvenili hausta aetate; legem Domini, cuius eloquia argento sunt puriora, attento animo considerent; continenter gustent delibentque castas Sacrarum Scripturarum delicias; Ecclesiae res gestas, dogmata, sacramenta, iura, praescripta, ritus, sermonem altius, labentibus annis, pervestigent, ut tum virtute tum veri ornatu et instructu crescant.