|
Cum igitur, pro dolor, cernere sit, eorum numerum, qui aeterni Numinis hostes se iactant, alicubi crebrescere, itemque commenticia materialismi placita re et opinione propagari, effrenamque cupiditatum licentiam passim extolli, quid mirum si multorum in animis deferveat caritas, quae christianae religionis suprema lex est, quae verae perfectaeque iustitiae fundamentum exstat firmissimum et quae pacis castarumque deliciarum fons est praecipuus?
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Quam ob rem enixe sacerdotes hortamur, ut divinarum humanarumque rerum scientia abundent; ne contenti vivant scientia iuvenili hausta aetate; legem Domini, cuius eloquia argento sunt puriora, attento animo considerent; continenter gustent delibentque castas Sacrarum Scripturarum delicias; Ecclesiae res gestas, dogmata, sacramenta, iura, praescripta, ritus, sermonem altius, labentibus annis, pervestigent, ut tum virtute tum veri ornatu et instructu crescant.