|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
|
|
Quibus super rebus diligentiam summopere excitamus vestram, Venerabiles Fratres, nihil sane dubitantes inter immodicam, quae apud non paucos invaluit, vel acti temporis vel futuri cupiditatem, eam, vos esse prudentiam adhibituros, quae tum etiam sapiens ac vigilans sit oportet, cum in novis periclitabitur viis, quid alacritatis quidve contentionis suscipiendum sit quaerens, ut una veritas tandem victrix emergat.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Est quidem fatendum summo cum studio atque industria disseminatum esse errorem christianae disciplinae repugnantem, scilicet pervagatissimam illam insanam opinationem, ex qua novo quodam habitu mentis de bonis terrenis sentiatur, ut non pauci mortales sibi persuaserint caelos esse desertos unumque in terra paratum sibi paradisum, ubi gaudiis perfruantur idque nullo adhibito modo temeritati, dummodo audacior aliquis sit et proclivior ad prava facinora, ac demum perfectam vitae speciem et formam hic consistere in triplicis concupiscentiae expletae potentia. Quod cum videt, animus tristitia afficitur estque in eo, ut alacritas et studium bene faciendi defervescant, quin etiam periculum oritur, ne quis, spe erepta, malis cedere velit.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Dies, quo victoria affulget, ei utique, qui eam ad se rapuit, triumphum affert; attamen illius horae momentum, dum iustitiae angelus cum violentiae daemone contendit, non discrimine caret. Siquidem nimio saepius victoris animus obdurescit; eidemque temperantia et sagax longeque prospiciens prudentia infirmitas animique debilitas videtur. Ac praeterea popularium animorum concitatio, quam tot tantaeque factae iacturae tolerataeque acerbitates exacuerunt, eorum quoque oculos saepenumero quadam caligine obtendere videtur, qui decernendarum rerum rationem in se recipiunt: eosdemque paene iubet aures habere clausas admonenti humanitatis aequitatisque voci, quae immani illo clamore oppriinitur ac restinguitur: « vae victis ».