|
Recentes imagines ac formae, ad materiam aptiores, ex qua hodie conficiuntur, non sunt generali modo atque ex praeiudicata opinione spernendae ac reiciendae; sed rationibus illis aequabiliter ac recte compositis, quae neque ad nudam contendant rerum imitationem, nec ad nimium « symbolismum », quem vocant, ac necessitatibus potius spectatis christianae communitatis, quam peculiari artificum iudicio atque ingenio cuiusque suo, oportet omnino eam nostrorum temporum artem liberum habere campum, quae sacris aedibus sacrisque ritibus debita reverentia debitoque honore inserviat; ita quidem ut eadem ad mirabilem illum gloriae concentum, quem summi viri per revoluta iam saecula catholicae fidei cecinere, suam queat adiungere vocem.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Indubbiamente d’indole puramente spirituale fu l’ amore nutrito da Dio per i nostri progenitori e per il popolo ebraico; perciò, le espressioni di amore umano, sia coniugale che paterno, che si leggono nei Salmi, negli scritti dei Profeti e nel Cantico dei Cantici, sono indizi e simboli di una dilezione verissima ma del tutto spirituale, con la quale Dio amava il genere umano; al contrario, l’ amore che spira dal Vangelo, dalle lettere degli Apostoli e dalle pagine dell’Apocalisse, dov’è descritto altresì l’ amore del Cuore di Gesù Cristo, non comprende soltanto la carità divina, ma si estende ai sentimenti dell’affetto umano.
|
Utique huius naturae fuit amor, quo Deus progenitores nostros Hebraeorumque populum dilexit; atque adeo humani, familiaris paternique amoris dictiones, quae in Psalmis, in Prophetarum scriptis, et in Cantico Canticorum leguntur, indices sunt significationesque verissimae sed spiritualis prorsus caritatis, qua Deus hominum genus prosequebatur; cum contra qui spirat ex Evangelio, ex Apostolorum litteris et ex Apocalypsis paginis amor, quae quidem Cordis Iesu Christi amorem describunt, non divinam solummodo caritatem, sed humanos etiam dilectionis sensus significat; quod profecto iis omnibus, qui catholico censentur nomine, certissimum est.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|