|
Nobis vero in praesenti satis est animadvertere novum hoc Institutum, quasi in Ecclesiae medio positum, sensui illi unitatis mutuaeque operae inter Sedem Apostolicam atque Episcopos et Moderatores maiores Familiarum Religiosarum convenire, quem Concilium expertum est et provexit; atque hanc Synodum favere divulgandis notitiis rebusque usu cognitis circa vitam Ecclesiae, nec non opportunitatem praebere Praepositis Dicasteriorum Curiae Romanae et variarum iurisdictionum ecclesiasticarum Rectoribus inter se conveniendi ac disceptandi de certis quibusdam argumentis, quae omnium intersint, ac demum eandem Synodum efficere, ut ii, qui onus atque munus magisterii et moderationis pastoralis in Ecclesia gerunt, in statu quodam vigilantiae et operositatis versentur, quemadmodum horum temporum condiciones postulant.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Quam ob rem, Episcoporum haec Synodus sese ministerium ecclesialis caritatis profiteri vult; hoc autem caritatis ministerium, intus in Ecclesia positum, verissime penitusque oritur e caritatis mysterio, quo Eucharisticum Sacrificium appellare Nobis placet: quod evidenti indicio verbis illis comprobari videtur, quae Dominus noster Iesus Christus in ipsa extrema Paschatis cena fecit, quaeque eius Evangelii summa existimanda sunt, nempe: Mandutum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|