|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Consapevoli, senza dubbio, della Nostra umana debolezza, ma pure con tutta la forza che un tale mandato imprime nel Nostro spirito, Noi Ci accingiamo pertanto a fare una professione di fede, a pronunciare un Credo, che, senza essere una definizione dogmatica propriamente detta, e pur con qualche sviluppo, richiesto dalle condizioni spirituali del nostro tempo, riprende sostanzialmente il Credo di Nicea, il Credo dell’immortale Tradizione della santa Chiesa di Dio.
|
Quam ob rem, etsi exiguitatis Nostrae conscii simus, maxima tamen animi vi, quam a mandato Nobis tradito ducimus, professionem fidei facturi sumus, atque formulam a verbo credo incipientem sumus. iteraturi, quae, quamvis definitio dogmatica vere proprieque non sit nominanda, tamen, nonnullis adhibitis explicationibus, quas spirituales nostrae huius aetatis condiciones postulant, formulam Nicaenam quoad rerum summam repetit: formulam dicimus immortalis traditionis sanctae Dei Ecclesiae.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Nobis vero in praesenti satis est animadvertere novum hoc Institutum, quasi in Ecclesiae medio positum, sensui illi unitatis mutuaeque operae inter Sedem Apostolicam atque Episcopos et Moderatores maiores Familiarum Religiosarum convenire, quem Concilium expertum est et provexit; atque hanc Synodum favere divulgandis notitiis rebusque usu cognitis circa vitam Ecclesiae, nec non opportunitatem praebere Praepositis Dicasteriorum Curiae Romanae et variarum iurisdictionum ecclesiasticarum Rectoribus inter se conveniendi ac disceptandi de certis quibusdam argumentis, quae omnium intersint, ac demum eandem Synodum efficere, ut ii, qui onus atque munus magisterii et moderationis pastoralis in Ecclesia gerunt, in statu quodam vigilantiae et operositatis versentur, quemadmodum horum temporum condiciones postulant.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Verumtamen in praesenti oportet ut universa doctrina christiana, nulla parte inde detracta, hic temporibus nostris ab omnibus accipiatur novo studio, mentibus serenis atque pacatis, tradita accurata illa ratione verba concipiendi et in formam redigendi, quae ex actis Concilii Tridentini et Vaticani Primi praesertim elucet; oportet ut, quemadmodum cuncti sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae fautores vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et altius cognoscatur eaque plenius animi imbuantur atque formentur; oportet ut haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur, quam tempora postulant nostra.