|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Gratus animus a Nobis profitendus est tum Pontificiis Studiorum Universitatibus tum Athenaeis ecclesiasticis, Romae florentibus, quod novum hunc eundemque magni momenti conventum consentientibus voluntatibus coegerunt, id communiter spectantes, ut, novis contractis amicitiae rationibus, operam sociarent sive cum Superioribus Institutis ecclesiasticis, in studia theologica incumbentibus, sive cum sacrarum doctrinarum studiosis, Professoribus, Magistris, Scriptoribus, Investigatoribus. Item a Nobis grates sunt vobis omnibus agendae, qui vel sermones habendo, vel in coetibus consistendo ad felicem singularis huius congressus exitum contulistis.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Nobis vero in praesenti satis est animadvertere novum hoc Institutum, quasi in Ecclesiae medio positum, sensui illi unitatis mutuaeque operae inter Sedem Apostolicam atque Episcopos et Moderatores maiores Familiarum Religiosarum convenire, quem Concilium expertum est et provexit; atque hanc Synodum favere divulgandis notitiis rebusque usu cognitis circa vitam Ecclesiae, nec non opportunitatem praebere Praepositis Dicasteriorum Curiae Romanae et variarum iurisdictionum ecclesiasticarum Rectoribus inter se conveniendi ac disceptandi de certis quibusdam argumentis, quae omnium intersint, ac demum eandem Synodum efficere, ut ii, qui onus atque munus magisterii et moderationis pastoralis in Ecclesia gerunt, in statu quodam vigilantiae et operositatis versentur, quemadmodum horum temporum condiciones postulant.