|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Gratus animus a Nobis profitendus est tum Pontificiis Studiorum Universitatibus tum Athenaeis ecclesiasticis, Romae florentibus, quod novum hunc eundemque magni momenti conventum consentientibus voluntatibus coegerunt, id communiter spectantes, ut, novis contractis amicitiae rationibus, operam sociarent sive cum Superioribus Institutis ecclesiasticis, in studia theologica incumbentibus, sive cum sacrarum doctrinarum studiosis, Professoribus, Magistris, Scriptoribus, Investigatoribus. Item a Nobis grates sunt vobis omnibus agendae, qui vel sermones habendo, vel in coetibus consistendo ad felicem singularis huius congressus exitum contulistis.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quoniam vero, apud orientales illas nationes, rebus omnibus tunc temporis perturbatis ac plerisque scientiarum adiumentis dissipatis, vix aut ne vix quidem studiosorum hominum mentes, ceteroquin perspicacissimae, altioribus doctrinis institui poterant atque exornari, idcirco nostis, Venerabiles Fratres, eam quoque fuisse decessorum Nostrorum curam, ut, cum alia in praecipuis, quae per id temporis essent, sedibus seu Universitatibus studiorum propria Orientalium magisteria paterent, tum vero potissimum in hae almae Urbis luce opportuniora quaedam voluti seminaria excitarentur, unde illarum gentium alumni, omni doctrinae ornatu diligentissime instructi, ad bonum certamen certandum in aciem paratissimi descenderent.
|
E poiché tra le stesse popolazioni dell’Oriente, in quel tempo, a cagione dei pubblici sconvolgimenti e dello sperpero della maggior parte dei mezzi che potevano aiutare la scienza, era appena possibile coltivare in più alte discipline le menti degli studiosi, per quanto perspicacissimi, voi sapete, Venerabili Fratelli, come i Nostri predecessori mettessero ogni cura perché, mentre nelle principali Università di quell’epoca si avevano già cattedre proprie per gli studi Orientali, molto più, alla luce di questa Alma Città, si erigessero alcuni istituti più adatti, quasi seminari dai quali poi alunni di quelle stesse nazioni, diligentemente provveduti di ogni ornamento di dottrina, potessero uscire in campo ben preparati a combattere la buona battaglia.