|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Fides, ut probe novimus, non a verbi divini interpretatione arbitrio vel solum secundum naturae rationes facta, originem trahit, neque est significatio sensus religiosi, quae oriatur ex opinione, legitimo moderatore destituta, plurium hominum qui se in Deum credere affirment, ac multo minus est assensio, quae sententiis philosophicis et sociologicis certo quodam tempore eoque fugaci vigentibus, praestetur.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quoniam vero, quae sancta Tridentina Synodus de interpretatione divinae Scripturae ad coercenda petulantia ingenia salubriter decrevit, a quibusdam hominibus prave exponuntur, Nos, idem Decretum renovantes, hanc illius mentem esse declaramus, ut in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, is pro vero sensu sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum; atque ideo nemini licere contra hunc sensum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|