|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Verumtamen, quamquam Ecclesia Sacratissimi Cordis Iesu cultum tanta semper in aestimatione habuit et habet, ut eum ubique gentium vigere et in populos christianos quovis modo propagari curet, itemque adversus Naturalismi et Sentimentalismi, ut aiunt, commenta omni ope eum tutari enitatur, nihilo secius valde dolendum est, praeteritis temporibus ac nostra quoque aetate, nobilissimum hunc cultum non in eodem honoris aestimationisque loco esse apud christianos nonnullos, atque interdum apud eos etiam, qui se catholicae religionis adipiscendaeque sanctitatis studio animatos esse profiteantur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Porro alias naturalismus, qui dicitur, conatur si primam christianae fidei notionem dissolvat, alias relativismus, quem vocant, utpote qui omnia rata habeat omniaque aeque valere putet, infitiatur in christianis institutis quidquam inesse simplex et absolutum; alias consuetudo, quae increbruit, amputandi in vita christiana quidquid aut laborem aut incommoditatem parit, christianam disciplinam et rerum divinarum contemplationem fastidiosae inanitatis incusat. Quin immo fit nonnunmquam, ut apostolicum studium aditum habendi faciliorem ad profanos hominum coetus, aut sibi hominum, et praesertim iuvenum qui nunc sunt, voluntates conciliandi, quosdam iubeat aequissimas vitae rationes, nostrae fidei proprias, deponere, aut genus illud gravitatis dimittere, ex quo et illa alios adeundi sollicitudo et illa erudiendi alios efficacitas, significationem vigoremque sumunt.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|