|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Praeterea, quod summum etiam momentum habet arctamque inter Magisterium et Theologiam coniunctionem confirmat, illud est, quod Magisterium et Theologia idem propositum assequi student: nempe sacrum Revelationis depositum custodire, altius usque introspicere, exponere, docere, defendere: hoc est, Ecclesiae humanique generis vitam lumine divinae veritatis collustrare, ita ut omnes homines, ad sempiternam salutem perducantur.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Quoniamque in mentem iam sollemne occurrit, quod propediem in tuo cathedrali templo ad honorem atque amplitudinem tuam pie celebrabitur, pro certo velimus apud Te tunc cogitatione praesentes Nos habeas, qui iam nunc vota facimus, ut proximo exspectati iubilaei die et coli a clero populoque tuo et diligi Te videas, utque, iusto affectus solacio, ceteris beneficiis novissimum annumerare valeas, quibus Deus, omnium bonorum auctor et distributor, opus tuum presbyterale et episcopale collustrare voluit.